monumenta.ch > Augustinus > 5
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 13, IV <<<     >>> VI

Caput V

1 Apostolus cum vellet ostendere, quantum peccatum gratia non subveniente ad nocendum valeret, etiam ipsam legem, qua prohibetur peccatum, non dubitavit dicere virtutem esse peccati. "Aculeus", inquit, "mortis est peccatum, virtus autem peccati lex." Verissime omnino.
2 Auget enim prohibitio desiderium operis inliciti, quando iustitia non sic diligitur, ut peccandi cupiditas eius delectatione vincatur. Ut autem diligatur et delectet vera iustitia, non nisi divina subvenit gratia. Sed ne propterea lex putaretur malum, quoniam virtus est dicta peccati: ideo ipse alio loco versans huius modi quaestionem: "Itaque", inquit, "lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum. Quod ergo bonum est", inquit, "mihi factum est mors? Absit. Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem, ut fiat super modum peccator aut peccatum per mandatum." Super modum dixit, quia etiam praevaricatio additur, cum peccandi aucta libidine etiam lex ipsa contemnitur.
3 Cur hoc commemorandum putavimus? Quia scilicet, sicut lex non est malum, quando auget peccantium concupiscentiam, ita nec mors bonum est, quando auget patientium gloriam, cum vel illa pro iniquitate deseritur et efficit praevaricatores, vel ista pro veritate suscipitur et efficit martyres.
4 Ac per hoc lex quidem bona est, quia prohibitio est peccati; mors autem mala, quia stipendium est peccati; sed quem ad modum iniustitia male utitur non tantum malis, verum etiam bonis: ita iustitia bene non tantum bonis, sed etiam malis. Hinc fit, ut et mali male lege utantur, quamvis sit lex bonum, et boni bene moriantur, quamvis sit mors malum.